- 124 - 1342. Juni 21. Liegnitz, auf dem Schloss. Die Herzoge Wenzel und Ludwig bestätigen dem Peczce Brunonis den ihm von ihrem Vater auf 13 Jahre verpfändeten Zoll in Liegnitz, und versprechen den Contract noch 7 Jahre zu halten. In nomine domini amen. Sane et pulchre provisum est, quod facta hominum perpetuitatem respiciencia scriptis et testibus solidentur, ne veriati et iusticie principum erroris mater obliuio ambiguitatis scrupulum vllatenus valeat irrogare, hinc est, quod nos Wenceslaus et Ludwicus, fratres dei gracia duces Slesie et domini Legnicenses ad vniuersorum, tam presencium quam futurorum, noticiam, quibus presentes exhibite fuerint, deuenire volumus publice protestando, quod, quia fideles et dilecti nobis consules seu ciues Legnicenses nostris precibus sinceriter acquiescentes, nobisque consilio et auxilio utpote fideles non desistere volentes, centum marcas perpetui annui census, quas de et in certis redditibus nostris, quos ibidem habere dinoscimur propter ineuitabilem nobis occassione debitorum instantem necessitatem, discretis viris Rychloni de Legnicz et Hanconi Saxoni ciuibus Wratislauensibus rite et racionabiliter vendidimus, ipsi se intromittentes ac pro nobis sponte et hylariter obligantes eundem censum eidem Rychloni et Hanconi eorumque heredibus et legittimis successoribus de predictis nostris redditibus promiserunt perpetuo se daturos. Nos, maturo nostrorum fidelium consilio ac bona sanaque deliberacione prehabitis, nostrum melius in hoc discernentes, eisdem nostris consulibus, nunc et in posterum perpetuo existentibus ad manus et possessionem ciuitatis nostre predicte Legnicz theolonium nostrum in Legnicz et aduocaciam prouincialem ibidem in Legnicz tam in ciuitate Legnicz quam in districtu eiusdem cum omnibus pertinenciis suis, videlicet marktczol, czolgelt wlgariter dictis et aliis vtilitatibus quibuscunque et vsibus, jure et dominio, sicud ad nos pertinere dinoscuntur, excepto, quidque in causis altis vel bassis vltra decem marcas se extendit, in quibus decem marcas ipsi percipient residuum, nostro dominio reseruantes, rite et racionabiliter vendidimus et omnino soluta per centum marcas perpetuorum reddituum, quos pro nobis prefatis Rychlino et Hanconi eorumque heredibus promiserunt, suscepimus predicta, theolonium et aduocaciam prouincialem jure et dominio, vt premissum est, eisdem nostris consulibus seu ciuibus ad manus et possessionem ciuitatis predicte in forma iuste, rite et racionabilis vendicionis, resignando contulimus et in corporalem possessionem statuimus omni vexacione et seruicio libera hereditarie perpetuo possidenda, habenda, tenenda, vendenda, saluo tamen nostro jure collacionis, exponenda et in usus dicte ciuitatis nostre, quo eis vtilius expedire videbitur, disponenda; addicientes, quod in ciuitate Legnicz et in districtu eiusdem villas seu allodia vel alia quecumque ad theolonium et aduocaciam prouincialem pertinencia de iure nobis seu alicui nostrum heredibus aut successoribus nostris in preiudicium theolonij et aduocacie predictorum vendere, donare vel quomodolibet aliter alienare penitus non licebit. Sed magis, si qua in forma vendicionis, donacionis vel obligacionis vel quomodolibet aliter abstracta reduceremus, ea eisdem nostris ciuibus incorporamus cum ceteris modo, vt premissum est, possidenda; promittentes pure et sinceriter dictis nostris ciuibus seu consulibus, eos in premissis seu aliquo premissorum per nos vel officiales nostros vllo vnquam tempore nullatenus impedire sed magis eos contra quoslibet eos in predictis impedire seu eis predicta infringere volentes manutenere, protegere et in juribus suis circa premissa totis viribus fideliter conseruare. Sed quia serenissimus dux Bolezlaus genitor noster karissimus tempore sui dominii vna nobiscum, nobis hoc approbantibus, in exempcione reddituum perpetuorum, quos Peczco Brunonis super theolonio et aduocacia predictis, dante et soluente eas ciuitate nostra Legnicz seu consulibus. habuerat, predicta thelonium et aduocaciam prouincialem per tredecim annos continuos exposuerat ad soluendum creditoribus dicti Peczconis ad manus consulum seu ciuium Legniczensium, qui dicta debita soluere tenentur, prout in priuilegiis super eo datis clarius apparet, quorum tredecim annorum a festo beati Nicolai nunc proximo adhuc restant septem anni, nos eisdem consulibus predictis seu ciuibus nostris, illis septem annis durantibus, ad soluendum Rychloni et Hanconi predictis, eorum heredibus aut successoribus censum centum marcarum, vt premissum est, de veris et iustis exaccionibus nostris videlicet trecentis marcis, quas nobis dicta ciuitas nostra Legnicz annuatim soluere tenetur, centum marcas in integrum assignamus et effectiue deputamus singulis annis dimittentes, reddentes et dicentes eosdem nostros ciues seu consules dictis septem annis singulis eorum de centum marcis quitos, liberos et solutos, saluis tamen libertatibus eorumdem, quas idem dux Bolezlaus dominus et genitor noster karissimus, nobis hoc volentibus et approbantibus, eisdem nostris ciuibus seu ciuitati Legnicz ob incendia et alias depauperaciones condonauerit, durantibus a festo Penthecostes domini nunc preterito ad tres annos continuos, sic, quod exacciones nostras per triennium adhuc in integro percipere debent, quibus annis ipsis ad solvendum censum centum marcarum predictum Rychloni et Hanconi, seu quorum interfuerit, de exaccionibus nostris in districtu, in villis, vbi cercius haberi possunt, percipiendas plenarie deputamus centum marcas singulis annis predictorum trium annorum et integraliter assignamus. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam nostrorum sigillorum appensione presentem litteram fecimus communiri. Datum et actum in castro nostro Legnicz in vigilia vigilie Johannis babtiste, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo secundo, presentibus fidelibus nostris dominis Jeschone Busewoy, Alberto Abscacz, Heinrico de Landescrona, militibus, Bernhardo Busewoy, Luthero de Schellindorf, Heinczcone Abscacz, Gunzlino de Keuschburg, et Tammone de Calkruthe nostro notario, qui presentes habuit in commisso. O. d. St. L. No. 53. An Schnüren von grüner und rother Seide hängen die stark beschädigten kleinen Helmsiegel in schwarzem Wachs. — Altes Privilegb. p. 22. — Bitschen, Privilegb. f. XIb, XII/b. — Mit gleichen Siegeln und Schnüren enthält das Archiv von demselben Datum eine gleichlautende Urkunde (No. 53a) mit Ausschluss der ganzen Wortfolge von „sed quia serenissimus dux" bis „in cujus rei". — Auch besitzt das Archiv eine gleichzeitige Ausfertigung in deutscher Sprache auf Papier (No. 53b). Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866
Zamknij dokument |